[241] EPISTOLA XLI.

Clarissimo & Doctissimo

D. PHILIPPO MORO,

Canonico Ultrajectino, Domino & Amico.

S.P.

Ut te familiarius utar tuaque opera, PHILIPPE MORE, tu te effecisti, qui mihi primus benignitatis tuae fores ultro recluseris, proinde dabis hoc mihi (modo ne importune tua abuti patientia videar) ut in meam gratiam iterum hujus tabellariae caussam suscipias & commendes apud eximium virum & liberalem (ut intelligo) patronum D. Decanum AMERONGIUM, ut is in fidem suam recipiat & patrocinio tueatur, non tam puellam honestam, quam ipsius simplicitatem & caussae aequitatem: animadverti enim adversarios ejus, qui pecunia abundant nihil aliud agere, quam ut miseram taedio enecent, iniquitatis strumam rescripti Pontificii dibapho vestiant, neque aliis armis decretare, quam quibus Philippus Macedo castella quaevis expugnari posse dictitabat, in quae subire posset asellus auro onustus. Reliqua per te melius ipse quae facienda sint considerabis, consulta tua Pallade, quam sus docere nolo. Vale meque de nota meliore D. Decano commenda, & D. Utenengo, Scholasteri D. Petri, cui multam ex me salutem officiose, simulque D. Io. LENTIO Consil. Reg. nunciari velim.
Raptim Harlemo Sexto Kl. Decembr. MDLXIX. Mitto ut redeas Diras, hoc est carmen in haleculas male conciliatas, quas mihi te praesente in caena apud DOUZAM nostrum, febrim conciliarant, e puris Iambis constans.
Nuper Antverpiae patrem tuum convenissem, si commendatio tua Mercurii vicem mihi praestare potuisset.

Tuus ex animo

HADR. IUNIUS Med.